- PERTICUS
- PERTICUSvulgo le Perche, provinc. Galliae, inter Belsiam ad Ortum, Normanniam ad Boream et Cenomanas ad Occidentem ubi alias Aulerci Diablintres. Eius caput est Noviodunum, seu Novigeneum, Nogent le Retrou, Baudrand. Valesio Perticus saltus, quem Nithardus saltum Perticam, Perticum silvam Vita Betharii Carnutensis Episcopi, Particum saltum Chronicon Fontanellense vocat, nomen pago Pertico, vel Perticensi dedit, le Perche: cuius incolae Perticenses vocantur, les Percherons. Pertici saltus meminit Theodulfus hôc versu, de fonte Sartae scribens, in Ep. ad Moduinum Augustodunensium Episcopum:Perticus hunc gignit, et Meduana bibit.Aimoinus Floriacensis Monachus, aetate Regis Rotberti ante annos 650. In Lugdunensi Gallia silve (inquit) multae, sed eminentior ceteris Perticus. Idem scribit Hugo. Guilielmus Britto, nunc Perticum, nunc et Perticam appellat. Sic enim inl. 3. Philippidos,Pertica Rotroldo gaudet nemorosa recepto.I. e. Novigento Rotroldi vel Rotroci. Ordericus quoque modo Particum vel Perticum, modo Perticam nuncupat, Proceres Partici et Corboniae memorans, et Nogentum in Pertica. In saltu pagoque Pertica oritur et Aurura. Saltum Particum, et abditissimam solitudinem silvae quae particus dicitur, vocant vetera acta B. Launomari. Durabat adhuc silva Perticus regni Henrici I. Ann. 1. ante annos 645. Gaufridus enim Vicecomes Castridunensium, qui Abbatiam S. Dionysii Novigenti fundavit, in suis literis datis An. 1. regni Henrici, Christi 1032. ita loquitur: Omnibus hominibus illorum omnes saltus meos, exemptô Perticô, ita concedo. Item: Et homo illorum (Monachorum) intra saltum Pertici habitet. Gaufridus Castri Moritoniae Comes, filius Rotroci Comitis, nepos Gaufridi Vicecomitis Castri Duni; inter Iogunam fluvium et castrum Nogentum, vel Nogiomum Basilicam Dionysii Mart. ab avo et patre inchoatam absolvit; cuius in literis haec leguntur: Pasnadium omnium procorum de silva Resno et de omnibus forestis meis do: Perticum vero ad usum meum et ad usum Monasterii S. Dionysii ita in proprio meo retineo, ut quaecumque fuerint ad usum Monasterii necessaria, ex eo Monachi faciant, et homo illorum intra saltum Pertici habitet. Do etiam totam decimam tam de pertico, quam de omnibus saltibus meis. Omnes meos saltus consuetudinarios esse iubeo usibus Ecclesiae, et habitaculis Monachorum, exemptô Perticô, ita concedo, ut etc. Ex quibus intelligitur: Perticum saltum circa Novigentum Rotroci, vel Nogentum castrum, et circa Iohunam amnem, vel Iogniam, Huinam vulgo dictum, fuisse adhuc, dominô Odone Palatinô Comite, maiore ex parte intactum: quem saltum Perticuli appellat Urbanus Papa in literis, quibus donationem Gaufridi confirmat. Gaufridus III. Comes Perticensis in litteris datis A. C. 1205. in forestibus (inquit) meis de Bellismo, Resno, Maurissilva, Pertico, Campo Rotundo, et ceteris Comitatus mei. In Inventario domus Alentionensium Comitum A. C. 1313. memorantur la forest du Perche, et la forest de Reno, i. e. silva Perticus, et silva Resno: Maurisilva vulgo vocatur Maurisseure. In literis datis A. C. 1090. Robertus Comes Pertici nemorum consistentium in Pertico meminit, et permittit Monachis St. Dionysii Novigenti in Carnutibus, summarium unum habere in nemore quod dicitur Perticulum, ad mortuum nemus. Perticulum, vel Perticulus silva vel nemus, vocatur le Bois de Perchet; ut Clergerius observat. Wanelo Turonicae Basilicae St. Martini Thesaurarius in literis datis A. C. 1046. Pertici silvae mentionem facit hisce verbis: Deinde augeo eis (Sanctimonialibus S. Aviti in pago Dunensi S. Avy) pastionem centum porcorum in silva mea, quae vocatur Perticus, et ligna eiusdem silvae ad calefaciendum seu operandum, ubicumque opus fuerit sibi, absque ulla calumnia et consuetudine. Monasterium S. Aviti de Castriduno vocat Alexander Papa suis in literis, et lucum Pertici datum ei a Wanelone Thesaurario, St. Martini Turonensis scribit. Avitum hunc in vasta Pertici solitudine commorantem vocat vetus scriptor libri, de Vita S. Leobini Carnutensis Episcopi, seu Fortunatus seu quis alius: quem et tunc temporis moratum Eremitam in Pertico, et a Leobino iuvene bis aditum, ac ibidem mortuum ait. Gregorius Turonicus Episcopus, in libro de Gloria Confessorum, eiusdem meminit his verbis: Avitus Abbas Carnoteni Pagi, quem Pertensem vocant, honorifice apud Aurelianensem urbem humatus est: super quem Fideles Christiani Ecclesiam construxerunt: cumque anniversarius eius assumptionis dies cum summo coleretur honore. etc. Legendumest omnino emendandumque Perticensem. Erat enim Avitus Abbas et Monasterium suum habebat in ea parte pagi Perticensis, quae ad Carnutes Dioecesimque Carnutinam pertinebat, et ob id non suâ solum et propriâ, sed etiam pagi Carnoteni appellatione potuit designari. Apparet igitur iam ante A. C. 1080. Pertici acPerticensis pagi nomen notum ac usitatum atque literis mandatum fuisse a scriptore Gallo, cuius sedes ab ipso pago non longe aberat. Haec regio 4. ad populos pertinet, quatuorque Dioeceses, ut ait Samson. Partem eius aliam sibi vindicant Cenomani, aliam Saii, aliam Aulerci Eburovices, aliamque Carnutes: e quibus Cenomani sunt provinciae Lugdunensis tertiae; Saii et Eburovices Lugdunensis secundae; Carnutes Senoniae seu quartae Lugdunensis. Errant Marlianus et Samson: quorum alter Unellos pro Perticensibus habet, alter posterior Aulercos Diablintes, quem alibi refellimus. Sub Saiis sunt Bellismum, Moritonium, et Petraria, la Perriere, ac Curbio Corbon, oppida Regia vel municipia: in Dioecesi Carnutina Novigentum Rotroci; in Cenomanica Ceto, Ceton, aliaque loca Pertici Goeti. Ita Perticum sub 3. tantum Episcopatibus esse asserit Clergerius, qui et Perticum dividi ait 4 in partes, in agrum Francicum, terre Francoise; Perticum maiorem, le Grand Perche. qui et proprie Perticus dicatur, et Bellismum, Moritonium, Petrariam ac Novigentum Rotroci contineat, in Perticum Goeti, Gulielmo Goeto ita dictum, alias Perticum minorem, le Perche Govet, vel Petit Perche: ubi Alto, Auton. Basochia, la Bazoche, Mons Mirabilis, Mommiral, Avallocium vel Alogia, Alvie, et Braiotum, Brou, quinque Baronatus eminent. Quartam Pertici partem nuncupari scribit dominia distracta, les terres demembrees: cui parti adscribantur Castellum Novum in Theodemerensi pago, Chasteau neufen Timerais, Senonciae, Senonches, Campus Rotundus, Champ. Rond. Fuit olim sub Comitibus Trecensibus, dein ad Alenconiospervenit, postea regno unitus est hîc Comitatus, Morer. Vide Aegid. Bry de la Clergerie, Hist. de Perche, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.